

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 7: Versus 22
Et respondens dixit illis: Euntes renuntiate Joanni quae vidistis,etc. Sciens Jesus neminem sine Evangelio plene posse credere, quia sicut fides a Veteri incipit Testamento, ita impletur in Novo. Interrogatus de se, non verbo aliquo, sed factis se esse signavit, non respondens ad ea quae interrogabantur, sed ad scandalum nuntiorum.